[229] itaque qualis eorum motus quos ἀπαλαίστρους Graeci vocant, talis horum mihi videtur oratio qui non claudunt numeris sententias, tantumque abest ut[620]—quod ei[621] qui hoc aut magistrorum inopia aut ingeni tarditate aut laboris fuga non sunt adsecuti solent dicere—enervetur oratio compositione verborum, ut aliter in ea nec impetus ullus nec vis esse possit. [cap.69] sed magnam exercitationem res flagitat, ne quid eorum qui genus hoc secuti non tenuerunt simile faciamus, ne aut[622] verba traiciamus aperte, quo melius aut cadat aut volvatur oratio;