Pular para o conteúdo

Orator

Marcus Tullius Cicero · Parte 227

[227] [cap.68] nihil enim est aliud, Brute, quod quidem tu minime omnium ignoras, pulchre et oratorie dicere nisi optimis sententiis verbisque lectissimis[615] dicere. Et nec[616] sententia ulla est quae fructum oratori ferat, nisi apte exposita atque absolute, nec verborum lumen apparet nisi diligenter conlocatorum, et horum utrumque numerus inlustrat; numerus autem—saepe enim hoc testandum est—non modo non poetice vinctus[617] verum etiam fugiens ilium eique omnium dissimillimus; non quin idem sint numeri non modo oratorum et poetarum verum omnino loquentium, denique etiam sonantium omnium quae metiri auribus possumus, sed ordo pedum facit, ut id quod pronuntiatur aut orationis aut poematis simile videatur.