[215] animo istuc satis est, auribus non satis. Sed id crebrius fieri non oportet; primum enim numerus agnoscitur, deinde satiat, postea cognita facilitate contemnitur.
[cap.64] sed sunt clausulae plures, quae numerose et iucunde cadant[582]. Nam et creticus, qui est e longa et brevi et longa, et eius[583] aequalis paean, qui spatio par est, syllaba longior, quam[584] commodissime putatur in solutam orationem inligari, cum sit duplex. Nam aut e longa est et tribus brevibus, qui numerus in primo viget, iacet in extremo, aut e[585] totidem brevibus et longa, [in] quem optime cadere censent veteres; ego non plane reicio, sed alios antepono.