Pular para o conteúdo

Orator

Marcus Tullius Cicero · Parte 213

[213] dichoreus non est ille quidem sua sponte vitiosus in clausulis, sed in orationis numero nihil est tam vitiosum quam si semper est 1idem. Cadit autem per se ille ipse praeclare, quo etiam satietas formidanda est magis. Me stante C. Carbo C. F. tribunus plebis in contione dixit his verbis: 0 Marce Druse, patrem appello—haec quidem duo binis pedibus incisim; dein[579] membratim: Tu[580] dicere solebas sacram esse rem publicam;—haec item membra ternis; post ambitus: