Pular para o conteúdo

Orator

Marcus Tullius Cicero · Parte 200

[200] id autem bona disciplina exercitatis, qui et multa scripserint et quaecumque etiam sine scripto dicent[560] similia scriptorum effecerint, non erit difficillimum. Ante enim circumscribitur mente sententia confestimque verba concurrunt, quae mens eadem, qua nihil est celerius, statim dimittit, ut suo quodque loco respondeant[561]; quorum discriptus ordo alias alia terminatione concluditur. Atque omnia illa et prima et media verba spectare debent ad ultimum.