[20] tria sunt omnino genera dicendi, quibus in singulis quidam floruerunt, peraeque autem, id quod volumus, perpauci in omnibus. Nam et grandiloqui, ut ita dicam, fuerunt cum ampla et sententiarum gravitate et maiestate verborum, vehementes varii, copiosi graves, ad permovendos et convertendos animos instructi et parati—quod ipsum[28] alii aspera tristi horrida oratione neque perfecta atque conclusa consequebantur, [29] alii levi[30] et structa[31] et terminata—, et contra tenues acuti, omnia docentes et dilucidiora, non ampliora facientes, subtili quadam et pressa oratione limati[32]; in eodemque genere alii callidi, [cap.6] sed impoliti et consulto[33] rudium similes et imperitorum, alii in eadem ieiunitate concinniores, id est[34] faceti, florentes etiam et leviter ornati.