[180] sed ut in plerisque rebus sic in hac duplex est considerandi via quarum altera est longior, brevior altera, eadem etiam planior. [cap.54] est autem longioris prima illa quaestio sitne omnino ulla numerosa oratio; quibusdam enim non videtur, quia nihil insit in ea certi ut in versibus, et quod ipsi[491], qui adfirment[492] esse eos numeros, rationem cur sint non queant reddere. Deinde, si sit numerus in oratione, qualis sit aut quales, et e poeticisne numeris an ex alio genere quodam et, si e poeticis, quis eorum sit aut qui; namque aliis unus modo aliis plures aliis omnes idem videntur. Deinde, quicumque sunt sive unus sive plures, communesne sint omni generi orationis[493]—quoniam aliud genus est narrandi aliud persuadendi aliud docendi—an dispares numeri cuique orationis generi accommodentur; si communes[494], qui sint; si dispares, quid intersit, et cur non aeque in oratione atque in versu numerus appareat.