Pular para o conteúdo

Orator

Marcus Tullius Cicero · Parte 170

[170] sed habet nomen invidiam, cum in oratione iudiciali et forensi numerus [Latine, Graece ῥυθμός] inesse dicitur[458]. Nimis enim insidiarum ad capiendas auris adhiberi videtur, si[459] etiam in dicendo numeri ab oratore quaeruntur. Hoc freti isti et ipsi infracta et amputata loquuntur et eos vituperant qui apta et finita pronuntiant; si inanibus verbis levibusque sententiis, iure; sin[460] probae res, lecta verba, quid est cur claudere aut insistere orationem malint quam cum sententia pariter excurrere? hic enim invidiosus numerus nihil adfert aliud nisi ut sit apte verbis comprehensa sententia; quod fit etiam ab antiquis, sed plerumque casu saepe[461] natura; et quae valde laudantur apud illos, ea fere quia sunt conclusa laudantur.