Pular para o conteúdo

Orator

Marcus Tullius Cicero · Parte 168

[168] ergo et hi numeri sint cogniti et genus illud tertium explicetur quale sit, numerosae et aptae orationis. Quod qui non sentiunt, quas auris habeant aut quid in his hominis simile sit nescio. Meae quidem et perfecto completoque verborum ambitu gaudent et curta sentiunt nec amant redundantia. Quid dico meas? contiones saepe exclamare vidi, cum apte verba cecidissent. Id enim exspectant aures, ut verbis conligetur sententia[455]. “non erat hoc apud antiquos.” Et quidem nihil aliud fere non erat; nam et verba eligebant[456] et sententias gravis et suavis reperiebant, sed eas aut vinciebant aut explebant parum.