Pular para o conteúdo

Orator

Marcus Tullius Cicero · Parte 166

[166] quod fit item in contrariis referendis, ut illa sunt quibus non modo numerosa oratio sed etiam versus efficitur: “eam quam nihil accusas damnas—” condemnas dixisset qui versum effugere vellet[451]—,

bene quam meritam esse autumas [dicis]
male merere[452]? id quod scis prodest nihil; id quod
nescis obest?

versum efficit ipsa relatio contrariorum. Idem[453] esset in oratione numerosum: quod scis nihil prodest; quod nescis multum obest. [cap.50] semper haec, quae Graeci ἀντίθετα nominant, cum contrariis opponuntur contraria, numerum oratorium necessitate ipsa efficiunt etiam[454] sine industria.