[149] [cap.44] conlocabuntur igitur verba, aut ut inter se quam aptissime cohaereant extrema cum primis eaque sint quam suavissimis vocibus, aut ut[365] forma ipsa concinnitasque verborum conficiat orbem suum, aut ut comprehensio numerose et apte cadat. Atque illud primum videamus quale sit, quod vel maxime desiderat diligentiam, ut fiat[366] quasi structura quaedam nec tamen fiat[367] operose; nam esset cum infinitus tum puerilis labor; quod apud Lucilium scite exagitat in Albucio Scaevola:
quam lepide lexis[368] compostae[369] ut tesserulae omnes
arte pavimento atque emblemate vermiculato!