Pular para o conteúdo

Orator

Marcus Tullius Cicero · Parte 141

[141] sed si profiterer[339]—quod utinam possem!—me studiosis dicendi praecepta et quasi vias quae ad eloquentiam ferrent[340] traditurum, quis tandem id iustus rerum existimator reprehenderet[341]? nam quis umquam dubitavit quin[342] in re publica nostra primas eloquentia tenuerit semper urbanis pacatisque[343] rebus, secundas iuris scientia? cum in altera gratiae, gloriae, praesidi plurimum esset, in altera praescriptionum[344] cautionumque praeceptio, quae quidem ipsa auxilium ab eloquentia saepe peteret, ea vero repugnante vix suas regiones finisque defenderet.