Pular para o conteúdo

Orator

Marcus Tullius Cicero · Parte 130

[130] quid ego de miserationibus loquar[307]? quibus eo sum usus pluribus quod, etiam si plures dicebamus, perorationem mihi tamen omnes relinquebant; in quo ut viderer excellere non ingenio sed dolore adsequebar. Quae qualiacumque in me sunt—me [enim] ipsum paenitet quanta sint—, sed apparent in orationibus, etsi carent libri spiritu illo, propter quem maiora eadem illa cum aguntur[308] quam cum leguntur videri solent.