[128] [cap.37] duo restant[303] enim, quae bene tractata ab oratore admirabilem eloquentiam faciunt[304]. Quorum alterum est, quod Graeci ἠθικὸν vocant, ad naturas[305] et ad mores et ad omnem vitae consuetudinem accommodatum; alterum, quod idem παθητικὸν nominant, quo perturbantur animi et concitantur, in quo uno regnat oratio. Illud superius come iucundum, ad benevolentiam conciliandam paratum; hoc vehemens[306] incensum incitatum, quo causae eripiuntur: quod cum rapide fertur, sustineri nullo pacto potest.