[122] [cap.35] cum tam pauca sint[280] genera causarum, etiam argumentorum praecepta pauca sunt[281]. Traditi[282] sunt e quibus ea ducantur duplices loci: uni e rebus ipsis, alteri adsumpti. Tractatio igitur rerum efficit admirabilem[283] orationem; nam ipsae quidem res in perfacili cognitione versantur. Quid enim iam sequitur, quod quidem artis sit, nisi ordiri orationem, in quo[284] aut concilietur auditor aut erigatur aut paret se ad discendum[285]; rem breviter exponere et probabiliter et aperte, ut quid agatur intellegi possit; sua confirmare, adversaria evertere, eaque efficere non perturbate, sed singulis argumentationibus ita concludendis, ut efficiatur quod sit consequens eis quae sumentur ad quamque rem confirmandam; post omnia peroratione[286] inflammantem restinguentemve concludere? has partis quem ad modum tractet singulas difficile dictu est hoc loco; nec enim semper tractantur uno modo.