[116] [cap.33] et quoniam in omnibus quae ratione docentur et via primum constituendum est quid quidque sit—nisi enim inter eos qui disceptant[261] convenit quid sit illud quod[262] ambigitur, nec recte disseri umquam nec ad exitum perveniri potest[263]—, explicanda est saepe verbis mens nostra de quaque re atque involuta[264] rei notitia[265] definiendo aperienda est, si quidem est definitio oratio, quae quid sit id de quo agitur ostendit quam brevissime; tum, ut scis, explicato genere cuiusque rei videndum est quae sint eius generis sive formae sive partes, ut in eas tribuatur omnis oratio.