Pular para o conteúdo

Orator

Marcus Tullius Cicero · Parte 106

[106] atqui si Antonio Crassus eloquens visus non est aut sibi ipse, numquam Cotta visus esset, numquam Sulpicius, numquam Hortensius; nihil enim ample Cotta, nihil leniter Sulpicius, non multa graviter Hortensius; superiores magis ad omne genus apti, Crassum dico et Antonium. Ieiunas igitur huius multiplicis et aequabiliter[231] in omnia genera fusae orationis auris civitatis accepimus, easque nos primi, quicumque eramus[232] et quantulumcumque dicebamus, ad huius generis [dicendi] audiendi incredibilia studia convertimus.