Pular para o conteúdo

Epistulae ad familiares

Marcus Tullius Cicero · Carta 46

Carta 46

Scr. Romae eod. fere anno quo ep. xlv. CICERO APPVLEIO S. [13.46.1]

L. Nostius Zoilus est coheres meus, heres autem patroni sui. ea re utrumque scripsi, ut et mihi cum illo causam amicitiae scires esse et hominem probum existimares, qui patroni iudicio ornatus esset. Eum tibi igitur sic commendo ut unum ex nostra domo. valde mihi gratum erit, si curaris ut intellegat hanc commendationem sibi apud te magno adiumento fuisse.