Pular para o conteúdo

Epistulae ad familiares

Marcus Tullius Cicero · Carta 34

Carta 34

Scr. Romae, ut videtur, a. 708 (46). CICERO ACILIO PROCONSVLI S. [13.34.1]

Avitum mihi hospitium est cum Lysone, Lysonis filio, Lilybitano, valdeque ab eo observor cognovique dignum et patre et avo; est enim nobilissima familia. quapropter commendo tibi maiorem in modum rem domumque eius magnoque opere abs te peto cures ut is intellegat meam commendationem maximo sibi apud te et adiumento et ornamento fuisse.