[94] Quod autem magnum dolorem brevem, longinquum levem esse dicitis, id non intellego quale sit. video enim et magnos et eosdem bene longinquos dolores, quorum alia toleratio est verior, qua uti vos non potestis, qui honestatem ipsam per se non amatis. fortitudinis quaedam praecepta sunt ac paene leges, quae effeminari virum vetant in dolore. quam ob rem turpe putandum est, non dico dolere—nam id quidem est interdum necesse—, sed saxum illud Lemnium clamore Philocteteo funestare, Quod eiulatu, questu, gemitu, fremitibus Resonando mutum flebiles voces refert. Huic Epicurus praecentet, si potest, cui [e] viperino morsu venae viscerum Veneno inbutae taetros cruciatus cient! Sic Epicurus: 'Philocteta, st! brevis dolor.' At iam decimum annum in spelunca iacet. 'Si longus, levis; dat enim intervalla et relaxat.'