Pular para o conteúdo

De Finibus Bonorum et Malorum

Marco Túlio Cícero · Parte 2.36

[36] Nam quod ait sensibus ipsis iudicari voluptatem bonum esse, dolorem malum, plus tribuit sensibus, quam nobis leges permittunt, [cum] privatarum litium iudices sumus. nihil enim possumus iudicare, nisi quod est nostri iudicii—in quo frustra iudices solent, cum sententiam pronuntiant, addere: 'si quid mei iudicii est'; si enim non fuit eorum iudicii, nihilo magis hoc non addito illud est iudicatum—. quid iudicant sensus? dulce amarum, leve asperum, prope longe, stare movere, quadratum rotundum.