Pular para o conteúdo

De Finibus Bonorum et Malorum

Marco Túlio Cícero · Parte 2.25

[25] semper Laelius bene. quid bene? dicet Lucilius: 'cocto, condito', sed cedo caput cenae: 'sermone bono', quid ex eo? 'si quaeris, libenter'; veniebat enim ad cenam, ut animo quieto satiaret desideria naturae. recte ergo is negat umquam bene cenasse Gallonium, recte miserum, cum praesertim in eo omne studium consumeret. quem libenter cenasse nemo negat. cur igitur non bene? quia, quod bene, id recte, frugaliter, honeste; ille porro [male] prave, nequiter, turpiter cenabat; non igitur [bene]. nec lapathi suavitatem acupenseri Galloni Laelius anteponebat, sed suavitatem ipsam neglegebat; quod non faceret, si in voluptate summum bonum poneret.