Pular para o conteúdo

De domo sua

Marcus Tullius Cicero · Parte 95

[95] aliud exortum est: obicitur mihi meus ille discessus: cui ego crimini respondere sine mea maxima laude non possum. quid enim, pontifices, debeo dicere? peccatine[295] conscientia me profugisse? at id quod mihi crimini dabatur non modo peccatum non erat, sed erat res post natos homines pulcherrima. iudicium populi pertimuisse? at id[296] nec propositum ullum fuit, et, si fuisset, duplicata gloria discessissem. bonorum mihi praesidium defuisse? falsum est. me mortem timuisse? turpe est.