Pular para o conteúdo

De domo sua

Marcus Tullius Cicero · Parte 87

[87] fortis et constans in optima ratione civis P. Popilius semper fuit; tamen eius in omni vita nihil est ad laudem inlustrius quam calamitas ipsa; quis enim iam meminisset eum bene de re publica meritum, nisi et ab improbis expulsus esset et per bonos restitutus? Q. Metelli praeclarum imperium in re militari fuit, egregia censura, omnis vita plena gravitatis; tamen huius viri laudem ad sempiternam[274] memoriam temporis calamitas propagavit. [cap.33] quod si [et] illis, qui expulsi sunt inique, sed tamen legibus, reducti inimicis interfectis rogationibus tribuniciis, non auctoritate senatus, non comitiis centuriatis, non decretis Italiae, non desiderio civitatis, iniuria inimicorum probro non fuit, in me, qui profectus sum integer, afui simul cum re publica, redii cum[275] maxima dignitate te[276] vivo, fratre tuo ⟨alieno⟩[277], altero consule reducente, altero [praetore] patiente[278][279], tuum scelus meum probrum putas esse oportere?