Pular para o conteúdo

De domo sua

Marcus Tullius Cicero · Parte 73

[73] [cap.28] quod enim est in terris commune tantum tantulumve consilium[237], quod non de meis rebus gestis ea quae mihi essent optatissima et pulcherrima iudicarit? summum est populi Romani populorumque et gentium omnium ac[238] regum consilium senatus: decrevit ut omnes qui rem publicam salvam esse vellent ad me unum defendendum venirent, ostenditque nec stare potuisse rem publicam si ego non fuissem, nec futuram esse ullam si non redissem.