Pular para o conteúdo

De domo sua

Marcus Tullius Cicero · Parte 71

[71] sed vero isti qui Clodi leges timuerunt, quem ad modum ceteras observarunt? senatus quidem, cuius est gravissimum iudicium de iure legum, quotienscumque de me consultus est, totiens eam nullam esse[230] iudicavit. quod idem tu, Lentule, vidisti in ea lege quam de me tulisti. nam non est ita latum ut mihi Romam venire liceret, sed ut venirem; non enim voluisti id quod licebat ferre ut liceret, sed me ita esse in re publica magis ut arcessitus imperio populi Romani viderer quam ad[231] administrandam civitatem restitutus.