[68] [cap.26] haec vidit in sententia dicenda Kalendis Ianuariis vir prudentissimus et cum rei publicae, cum mihi, tum etiam veritati amicissimus, L. Cotta, qui legem de meo reditu ferendam non censuit; qui me consuluisse rei publicae, cessisse tempestati, amiciorem vobis ceterisque civibus quam mihi[219] exstitisse, vi, armis, dissensione[220] hominum et[221] caede instituta[222] novoque dominatu pulsum esse dixit; nihil de meo capite potuisse ferri, nihil esse iure scriptum[223] aut posse valere, omnia contra leges moremque maiorum temere, turbulente, per vim, per furorem esse gesta. quod si illa lex esset, nec referre ad senatum consulibus[224] nec sententiam dicere sibi licere; quorum utrumque cum fieret, non oportere ut de me lex ferretur decerni, ne illa quae nulla esset esse lex iudicaretur. sententia verior, gravior, melior, utilior rei publicae nulla esse potuit; hominis enim scelere et furore notato similis a re publica labes in posterum demovebatur.