Pular para o conteúdo

De domo sua

Marcus Tullius Cicero · Parte 48

[48] hoc tu scriptore, hoc consiliario, hoc ministro omnium non bipedum solum sed etiam quadrupedum[171] impurissimo[172], rem publicam perdidisti; neque tu eras tam excors tamque demens ut nescires Clodium[173] esse qui contra leges faceret[174], alios qui leges scribere solerent; sed neque eorum neque ceterorum, in quibus esset aliquid modestiae, cuiusquam tibi potestas fuit; neque tu legum scriptoribus isdem potuisti uti quibus ceteri, neque operum architectis, neque pontificem adhibere quem velles, postremo ne in praedae quidem societate mancipem aut praedem[175] extra tuorum gladiatorum numerum aut denique suffragi latorem in ista tua proscriptione quemquam nisi furem ac sicarium reperire potuisti.