Pular para o conteúdo

De domo sua

Marcus Tullius Cicero · Parte 44

[44] hanc vos igitur, pontifices, iudicio atque auctoritate vestra tribuno plebis potestatem dabitis, ut proscribere possit quos velit? quaero enim quid sit aliud[153] ⟨nisi⟩[154] proscribere[155] “velitis ivbeatis vt M. Tvllivs in civitate ne sit bonaqve eivs vt mea sint”: ita enim re, etsi[156] aliis verbis, tulit. hoc plebei scitum[157] est? haec lex, haec rogatio est? hoc vos pati potestis, hoc ferre civitas, ut singuli cives singulis versiculis e civitate tollantur? equidem iam perfunctus sum; nullam vim, nullum impetum metuo; explevi animos invidorum, placavi odia improborum, saturavi etiam perfidiam et scelus proditorum; denique de mea causa, quae videbatur perditis civibus ad invidiam esse proposita, iam omnes urbes, omnes ordines, omnes di atque homines iudicaverunt.