Pular para o conteúdo

De domo sua

Marcus Tullius Cicero · Parte 32

[32] intellego, pontifices, me plura extra causam dixisse quam aut opinio tulerit[116] aut voluntas mea; sed cum me purgatum vobis esse cuperem, tum etiam vestra in me attente audiendo benignitas provexit orationem meam. sed hoc compensabo brevitate eius orationis quae pertinet ad ipsam causam[117] cognitionemque vestram; quae cum sit in ius religionis et in ius rei publicae distributa, religionis partem, quae multo est verbosior, praetermittam[118], de iure rei publicae dicam.