Pular para o conteúdo

De domo sua

Marcus Tullius Cicero · Parte 3

[3] sed quoniam ille demens, si ea quae per hos dies ego in senatu de re publica[9] sensi vituperasset, aliquem se aditum ad auris vestras esse habiturum putavit, omittam ordinem dicendi meum: respondebo hominis furiosi non orationi, qua ille uti non potest, sed convicio, cuius exercitationem cum intolerabili petulantia tum etiam diuturna impunitate munivit.

[cap.2] ac primum illud a te, homine vesano ac furioso, requiro, quae te tanta poena tuorum scelerum flagitiorumque vexet ut hos talis viros,—qui non solum consiliis suis sed etiam specie ipsa dignitatem rei publicae[10] sustinent,—quod ego in sententia dicenda salutem civium cum honore Cn. Pompei coniunxerim mihi esse iratos, et aliud[11] de summa religione hoc tempore sensuros ac me absente senserint arbitrere?