Pular para o conteúdo

De domo sua

Marcus Tullius Cicero · Parte 18

[18] [cap.8] num igitur in hoc officio, quod fuit praecipue meum, sententia mea reprehenditur? rem maximam fuisse[60] summi[61]⟨que⟩ periculi, non solum a fame[62], sed etiam a caede[63] incendiis vastitate, nemo negat, cum ad causam caritatis accederet iste speculator communium miseriarum, qui semper ex[64] rei publicae malis sceleris sui faces inflammaret. negat[65] oportuisse quicquam uni extra ordinem decerni[66]. non iam tibi sic respondebo ut ceteris, Cn. Pompeio plurima, periculosissima, maxima mari terraque bella extra ordinem esse commissa: quarum rerum si quem paeniteat, eum victoriae populi Romani paenitere.