[143] denique ipsi di immortales qui hanc urbem atque hoc imperium tuentur, ut esset omnibus gentibus posteritatique perspicuum divino me numine esse rei publicae redditum[455], idcirco mihi videntur fructum[456] reditus et gratulationis meae ad suorum sacerdotum potestatem iudiciumque revocasse. hic est enim reditus, pontifices, haec restitutio in domo, in sedibus, in aris, in focis, in dis penatibus reciperandis; quorum si iste suis sceleratissimis manibus tecta sedisque convellit, ducibusque consulibus tamquam urbe capta hanc unam domum quasi acerrimi propugnatoris sibi delendam putavit, iam[457] illi di penates ac familiares mei per vos in meam domum mecum erunt restituti.