[141] non potuit ullo modo—quamquam et insolentia dominatus extulerat animos et erat incredibili armatus audacia—non in agendo ruere ac saepe peccare, praesertim illo pontifice et[446] magistro qui cogeretur docere ante quam ipse didicisset. Magna vis est cum in[447] deorum immortalium numine tum vero in ipsa re publica. di immortales, suorum templorum custodem ac praesidem sceleratissime pulsum cum viderent, ex suis templis in eius aedis[448] immigrare nolebant, itaque istius vaecordissimi mentem cura[449] metuque terrebant; res vero publica quamquam erat exterminata mecum, tamen obversabatur ante oculos exstinctoris sui, et ab istius inflammato atque indomito[450] furore iam tum se meque repetebat. qua re quid est mirum si iste metu ⟨exagitatus⟩[451], furore instinctus, scelere praeceps, neque institutas caerimonias persequi neque verbum ullum sollemne potuit effari?