Pular para o conteúdo

De domo sua

Marcus Tullius Cicero · Parte 14

[14] [cap.6] fuit igitur causa capiendi novi consili: videte nunc fuerintne partes meae paene praecipuae. quem tum Sergius ille tuus, quem Lollius, quem ceterae pestes in lapidatione illa nominabant? quem annonam praestare oportere dicebant? nonne me? quid? operarum[50] illa concursatio nocturna non a te ipso instituta me frumentum flagitabat? quasi vero ego aut rei frumentariae praefuissem, aut compressum aliquod frumentum tenerem, aut in isto genere omnino quicquam aut curatione aut potestate valuissem. sed homo ad caedem imminens meum nomen operis ediderat, imperitis iniecerat. Cum[51] de mea dignitate in templo Iovis optimi maximi senatus frequentissimus uno isto dissentiente decrevisset, subito illo ipso die carissimam annonam necopinata vilitas consecuta est.