Pular para o conteúdo

De domo sua

Marcus Tullius Cicero · Parte 133

[133] quid diceres, o nefanda et perniciosa labes civitatis? “ades, Luculle, ades Servili[417], dum dedico domum Ciceronis, ut mihi praeeatis postemque teneatis!” es tu quidem cum audacia tum impudentia singulari, sed tibi tamen oculi, vultus, verba cecidissent, cum te viri, qui sua dignitate personam populi[418] ⟨Romani⟩ atque auctoritatem imperi sustinerent, verbis gravissimis proterruissent, neque sibi fas esse dixissent furori interesse tuo atque in patriae parricidio exsultare[419].