[125] [cap.48] omitto Gabinium; quid? exemplo tuo bona tua nonne L. Ninnius[389], vir omnium fortissimus atque optimus, consecravit? quod si, quia ad te pertinet, ratum esse negas oportere, ea[390] iura constituisti in praeclaro tribunatu[391] tuo quibus in te conversis recusares, alios everteres; sin ista consecratio legitima est, quid est quod profanum in tuis bonis esse possit? an consecratio nullum habet ius[392], dedicatio est religiosa? quid ergo illa tua tum obtestatio tibicinis, quid foculus, quid preces, quid ⟨verba⟩[393] prisca valuerunt[394]? ementiri, fallere, abuti deorum immortalium numine ad hominum timorem quid[395] voluisti? nam si est illud ratum—mitto Gabinium—tua domus certe et quicquid habes aliud Cereri est consecratum; sin ille ludus fuit, quid te impurius, qui religiones omnis pollueris aut ementiundo aut stuprando?