Pular para o conteúdo

De domo sua

Marcus Tullius Cicero · Parte 121

[121] nihil loquor de pontificio iure, nihil de ipsius[379] verbis dedicationis, nihil de religione, caerimoniis[380]; non dissimulo me nescire ea quae, etiam si scirem, dissimularem, ne aliis molestus, vobis etiam curiosus viderer; etsi effluunt multa ex vestra disciplina quae etiam ad nostras auris saepe permanant. postem teneri in dedicatione oportere videor audisse templi; ibi enim postis est ubi templi aditus et[381] valvae. ambulationis postis nemo umquam tenuit in dedicando; simulacrum autem aut aram si dedicasti, sine religione loco moveri potest. sed iam hoc dicere tibi non licebit, quoniam pontificem postem tenuisse dixisti.