Pular para o conteúdo

De domo sua

Marcus Tullius Cicero · Parte 117

[117] [cap.45] “pontifex,” inquit, “adfuit.” non te pudet, cum apud pontifices res agatur, pontificem dicere et[371] non conlegium pontificum adfuisse, praesertim cum tribunus plebis vel denuntiare potueris vel etiam cogere? esto, conlegium non adhibuisti: quid? de conlegio quis tandem adfuit? opus erat enim auctoritate[372], quae est in his omnibus, sed tamen auget et aetas et honos dignitatem; opus erat etiam scientia, quam si omnes consecuti sunt, tamen certe peritiores vetustas facit.