Pular para o conteúdo

De domo sua

Marcus Tullius Cicero · Parte 115

[115] [cap.44] at videte hominis intolerabilem audaciam cum proiecta quadam et effrenata cupiditate. monumentum iste umquam aut religionem ullam excogitavit[362]? habitare laxe et magnifice voluit duasque et magnas et nobilis domos coniungere. eodem puncto temporis quo meus discessus isti causam caedis eripuit, a Q. Seio contendit ut sibi domum venderet: cum ille id negaret, primo se luminibus eius esse obstructurum minabatur. adfirmabat Postumus se vivo illam domum istius numquam futuram. acutus adulescens ex ipsius sermone intellexit quid fieri oporteret; hominem veneno apertissime sustulit; emit domum licitatoribus[363] defatigatis prope dimidio carius quam aestimabatur[364]. quorsum igitur haec oratio pertinet?