[111] [cap.43] at unde est ista inventa[352] Libertas? quaesivi enim diligenter. Tanagraea quaedam meretrix fuisse dicitur. eius non longe a Tanagra simulacrum e marmore in sepulcro positum fuit. hoc quidam homo nobilis, non alienus ab hoc religioso libertatis sacerdote, ad ornatum aedilitatis suae deportavit; etenim cogitarat omnis superiores muneris splendore superare. itaque omnia signa, tabulas, ornamentorum quod superfuit in fanis et locis[353] communibus in[354] tota Graecia atque insulis omnibus honoris populi Romani causa sane frugaliter domum suam deportavit.