Pular para o conteúdo

De domo sua

Marcus Tullius Cicero · Parte 107

[107] [cap.41] equidem sic accepi, pontifices, in religionibus suscipiendis caput esse interpretari quae voluntas deorum immortalium esse videatur; nec est ulla erga deos pietas ⟨nisi sit⟩[337] honesta de numine eorum ac mente opinio, ut expeti nihil ab iis, quod sit iniustum atque inhonestum, ⟨iustum aut honestum⟩ arbitrere[338]. hominem invenire ista labes, tum cum omnia tenebat, neminem potuit cui meas aedis addiceret, cui traderet, cui donaret. ipse cum loci illius, cum[339] aedium cupiditate flagraret ob eamque causam unam funesta[340] illa rogatione sua vir bonus dominum se in meis bonis esse voluisset, tamen illo ipso in furore suo non est ausus meam domum, cuius cupiditate inflammatus erat, possidere: deos immortalis existimatis, cuius labore et consilio sua ipsi templa tenuerunt, in eius domum adflictam et eversam per [vim] hominis sceleratissimi nefarium latrocinium inmigrare voluisse?