Pular para o conteúdo

Brutus

Marcus Tullius Cicero · Parte 97

[97] tum L. Cassius multum potuit non eloquentia, sed dicendo tamen; homo non liberalitate, ut alii, sed ipsa tristitia et severitate popularis, cuius quidem legi tabellariae M. Antius Briso tribunus plebis diu restitit, M. Lepido consule adiuvante; eaque res P. Africano vituperationi fuit, quod eius auctoritate de sententia deductus Briso[198] putabatur. Tum duo Caepiones multum clientes[199] consilio et lingua, plus auctoritate tamen et gratia sublevabant. Sex. Pompei[200] sunt scripta nec nimis extenuata, quamquam veterum est similis, et plena prudentiae. P. Crassum