Pular para o conteúdo

Brutus

Marcus Tullius Cicero · Parte 91

[91] cum haec dixissem et paulum interquievissem: Quid igitur, inquit, est causae, Brutus, si tanta virtus in oratore Galba fuit, cur ea nulla in orationibus eius appareat[190]? quod mirari non possum in eis qui nihil omnino scripti reliquerunt. [cap.24] nec enim est eadem, inquam, Brute, causa non scribendi et non tam bene scribendi quam dixerint. Nam videmus alios oratores inertia nihil scripsisse, ne domesticus etiam labor accederet ad forensem—pleraeque[191] enim scribuntur orationes habitae iam, non ut habeantur[192]—; alios non laborare, ut meliores fiant—