Pular para o conteúdo

Brutus

Marcus Tullius Cicero · Parte 66

[66] iam vero Origines eius quem florem aut quod lumen eloquentiae non habent? Amatores huic desunt, sicuti multis iam ante saeculis et Philisto Syracusio et ipsi Thucydidi. Nam ut horum concisis sententiis, interdum etiam non satis [autem[131]] apertis cum brevitate tum nimio acumine, officit[132] Theopompus elatione atque altitudine orationis suae (quod idem Lysiae Demosthenes[133]) sic Catonis luminibus obstruxit haec posteriorum quasi exaggerata altius oratio.