Pular para o conteúdo

Brutus

Marcus Tullius Cicero · Parte 64

[64] habet enim certos sui studiosos, qui non tam habitus corporis opimos quam gracilitates consectentur, quos, valetudo modo bona sit, tenuitas ipsa delectat—quamquam in Lysia sunt saepe etiam lacerti, sic uti[130] fieri nihil possit valentius; verum est certe genere toto strigosior—, sed habet tamen suos laudatores, qui hac ipsa eius subtilitate admodum gaudeant.