[56] licet aliquid etiam de M. Popili ingenio suspicari, qui cum consul esset eodemque tempore sacrificium publicum cum laena[110] faceret, quod erat flamen Carmentalis, plebei contra patres concitatione et seditione[111] nuntiata, ut erat laena amictus ita venit in contionem seditionemque cum auctoritate tum oratione sedavit. Sed eos oratores habitos esse aut omnino tum ullum eloquentiae praemium fuisse nihil sane mihi[112] legisse videor: tantum modo coniectura ducor ad suspicandum.