[48] nam [92] Lysiam primo profiteri solitum artem esse dicendi; deinde, quod Theodorus esset in arte subtilior, in orationibus autem ieiunior, orationes eum scribere aliis coepisse, artem removisse; similiter Isocratem primo[93] artem dicendi esse negavisse[94], scribere autem aliis solitum orationes, quibus in iudiciis uterentur; sed cum ex eo, quia quasi[95] committeret contra legem “quo quis[96] iudicio circumveniretur,[97]” saepe ipse in iudicium vocaretur, orationes aliis destitisse scribere totumque se ad artes componendas transtulisse.