Pular para o conteúdo

Brutus

Marcus Tullius Cicero · Parte 38

[38] hic primus inflexit orationem et eam mollem teneramque reddidit et suavis, sicut fuit, videri maluit quam gravis; sed suavitate ea, qua perfunderet animos, non qua perfringeret, [et[70]] tantum ut memoriam concinnitatis suae, non, quem ad modum de Pericle scripsit Eupolis, cum delectatione aculeos etiam relinqueret in animis eorum a quibus esset auditus.