[35] [cap.9] tum fuit Lysias ipse quidem in causis forensibus non versatus[63], sed egregie subtilis scriptor atque elegans, quem iam prope audeas oratorem perfectum dicere. Nam plane quidem perfectum et quoi[64] nihil admodum desit Demosthenem facile dixeris. Nihil acute inveniri potuit in eis[65] causis quas scripsit, nihil, ut ita dicam, subdole, nihil versute, quod ille non viderit; nihil subtiliter dici[66], nihil presse, nihil enucleate, quo fieri possit aliquid limatius; nihil contra grande, nihil incitatum, nihil ornatum vel ver borum gravitate vel sententiarum, quo quicquam esset[67] elatius.